« Home | Initium novi commentarii » | Summer School in Alba di Canazei, 2-8 July 2006 » | Yemen 20-22 June 2006 » | Conference trip to Ethiopia 12-19 June 2006 »

Timoria orientalis appellatur!

Ergo questio illa responsa est. Timoria orienatlis a Nuntiis Latinis Radiophoniae Finnicae Generalis appellatur, et his confido. Fragmentum subiunctum (conservatum hic) in conspectu rerum ante diem quartum Nonas Octobres anno p.Chr.n MMII emissum est.

De historiae Timoriae orientalis
Timoria orientalis, parva res publica in Asia inter meridiem et solis ortum spectante sita, membrum Nationum Unitarum centesimum nonagesimum primum cooptata est. Agitur de civitate omnium recentissima, quippe quae abhinc quattuor menses sui iuris facta sit, cum diu contra Indonesianos pro libertate pugnasset. Inter saeculum autem sextum decimum et annum millesimum nongentesimum septuagesimum quintum (1975) illa regio colonia Portugallorum fuit, donec Indonesiani eam occupaverunt.


Labels: , , , ,